라틴어 문장 검색

quoniam ad momentum indignatio eius et per vitam voluntas eius Ad vesperum demoratur fletus ad matutinum laetitia.
그분의 진노는 잠시뿐이나 그분의 호의는 한평생 가니 저녁에 울음이 깃들지라도 아침에는 환호하게 되리라. (불가타 성경, 시편, 30장6)
Cum memor ero tui super stratum meum in matutinis meditabor de te,
제가 잠자리에서 당신을 생각하고 야경 때에도 당신을 두고 묵상합니다. (불가타 성경, 시편, 63장7)
et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutinis ”.
날마다 고통이나 당하고 아침마다 징벌이나 받으려고? (불가타 성경, 시편, 73장14)
Occidit in grandine vineas eorum moros eorum in pruina.
우박으로 저들의 포도나무를, 서리로 저들의 돌무화과나무를 죽이셨다. (불가타 성경, 시편, 78장47)
Transeuntes per vallem sitiente in fontem ponent eam etenim benedictionibus vestiet eam pluvia matutina.
그들은 바카 계곡을 지나며 샘물을 솟게 하고 봄비는 축복으로 덮어 줍니다. (불가타 성경, 시편, 84장7)
In matutino cessare faciam omnes peccatores terrae ut disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
나라의 모든 악인들을 아침마다 없애리니 나쁜 짓 하는 자들을 모두 주님의 성읍에서 잘라 내기 위함입니다. (불가타 성경, 시편, 101장8)
Qui dat nivem sicut lanam pruinam sicut cinerem spargit.
눈을 양털처럼 내리시고 서리를 재처럼 흩으신다. (불가타 성경, 시편, 147장16)
Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus festi
그는 구름 사이에서 비치는 새벽 별 같고 축제일의 보름달 같았으며 (불가타 성경, 집회서, 50장6)
Ad legem et ad testimonium! Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
그러나 가르침과 증언을 살펴보아라! 그렇게 말하는 자들에게는 정녕코 서광이 없다. (불가타 성경, 이사야서, 8장20)
In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.
보라, 저녁때에 닥쳐온 두려움을. 아침이 되기 전에 그들은 이미 사라지고 없다. 이것이 우리를 약탈하는 자들의 몫이요 우리를 노략하는 자들의 운명이다. (불가타 성경, 이사야서, 17장14)
Benedicite, rores et pruina, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula.
이슬과 소나기야, 주님을 찬미하여라. 영원히 그분을 찬송하고 드높이 찬양하여라. (불가타 성경, 다니엘서, 3장68)
sicut et ego accepi a Patre meo, et dabo illi stellam matutinam.
내가 내 아버지에게서 받았듯이 그 사람도 나에게서 받는 것이다. 나는 또 그에게 샛별을 주겠다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 2장28)
Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ".
나 예수가 나의 천사를 보내어 교회들에 관한 이 일들을 너희에게 증언하게 하였다. 나는 다윗의 뿌리이며 그의 자손이고 빛나는 샛별이다.” (불가타 성경, 요한 묵시록, 22장16)
cur contristata pruinis Luget hyems canis, ridet uer, estuat estas, Effluit autumnus rerum torente profundo, Vel cur terra sedet, fluit amnis, profluit aer, Flamma uolat reliquisque fidem non inuida seruat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:19)
Quis ligat in nube pluuiam, cur mugiat aer, Quis pariat uentos, quis eorum seminet iras, Cur in tot facies exit substancia nubis, Nunc pluuie plena lacrimis, nunc cana pruinis, Nunc uestita niuis facie, nunc grandinis arma Suscipit et celi miratur terra sagitas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION